Dichiarazione di martirio di Odoardo Focherini in Latino

DECRETUM SUPER MARTYRIO



Congregatio  de  causis  sanctorum


 




CARPENsis


 




BEATIFICATIONIS  et  CANONIZATIONIS
Servi  Dei


 ODOARDI  FOCHERINI


 Christifidelis  Laici  et  Patris  familias



(‘ 27.12.1944)


_________________________


 


DECRETUM  SUPER  MARTYRIO


 


 «In purissima Christi fide morior, in quam, sicut et in Ecclesiam et Papam summopere credo».


 


Super semitas populi sui et humanae historiae tragoedias praefulgida Deus semper sufflammat sidera, quibus viam certam collustret spesque nostras corroboret. Quas inter luces eminens effulget Servi Dei Odoardi Focherini, patrisfamilias, fidei confessio prope memorata, ex ultimis ipsius verbis in campo detentionis v.d. Hersbruck effatis collecta. Qui, uberrimum consecrationis Deo et, ut dicatur, «studii hominis» exemplum, communionem ecclesialem servitiumque apostolicum apud laicorum consociationem illam, cui nomen «Actio Catholica», et artem ephemeridum componendarum penitus, necnon tranquillam et actuosam vitam familiarem expertus est. Damnatus quod esset christianus, christiani instar mortuus est oblationem vitae suae benigne offerens. Sensibus fidei comitantibus, quos in familiae, civilis cultus, pietatis societatisque adiunctis vixerat atque exco­luerat, sese omnino caritati Dei commisit.


 


Verus hic testis Christi die 6 mensis Iunii anno 1907 Carpi natus est et consecuto die 9 ad batismalem fontem ductus. Die 11 mensis Maii anno 1913 sacramentum Confirmationis recepit. Iam inde a iuventute assidue sacramenta frequentavit et inter ordines Actionis Catholicae Italiae se ascripsit, ubi praecipuis muneribus functus est, primum institutoris, dein Praesidis Dioecesani. Operi Realinae, uti dicitur, Carpensi pro institutione et caritate prove­hendis interfuit et a Secretis fuit Primi Congressus Eucharistici dioecesani anno 1931 celebrati.


 


Die 9 mensis Iulii anno 1930, Mariam Marchesi uxorem duxit, e qua septem habuit filios, quos omnes summa cum laetitia accepit et in navitate spiritus aluit. Vincula familiaria instituit mutuae in alterum pietati et verae christianae caritati intime conserta et matrimonii sacramentalis vivificata gratia. Sollicitus pater et sollers, in societate quadam cautionum actoris laborem exercens necessitatibus amplae suae familiae providit.


Pro christianis rationibus vulgandis ac sustinendis inter fundatores ephemeridis illius ad usum iuvenum catholicorum, cui titulus vulgo L’Aspirante, ubicumque Italiae celebratae actuosam habuit partem. Cooperator fuit ephemeridis quoque Apostolicae Sedis, scilicet v. L’Osservatore Romano, atque aliam, cui titulus L’Avvenire d’Italia, omnimodis provexit, cuius anno 1939 Admini­strator factus est.


Qui sane iustus veritati curandae ac Regno Christi praeli gratia diffundendo spiritum caritatis pro bono proximi more heroum revera inflatum coniunxit. Ab anno 1942, enim, validissima propter consilia ab ipso inita amplius quam centum fratres hebraeos persecutione generis causa vexatos servare valuit.


Effulgentem ob fidem suam, quae in catholico eius apostolatu et ephemeridum componendarum opere eminuit, die 11 mensis Martii anno 1944, militiae nefario tunc praepollenti germanico regimini in Deum hostili obsequentis iussu, Carpi comprehensus est et Bononiae in carcerem Sancti Ioannis ad Montem coniectus, unde in campum detentionis prope Fossoli traductus est. Via haec passionis, post traiectos campos discessionis apud vicum Gries et detentionis prope Floxenburgum, eum ad ultimum locum Hersbruck traxit, quo die 20 mensis Septembris anno 1944 pervenit.


Quo in fero invio Servus Dei intellexit Deum extremum vitae sacrificium ab ipso petere tamquam summam evangelicae eius fidelitatis obsignationem.


Monumenta coaeva voluntatem persecutionis contra eum ex mero odio fidei erupisse exhibent, necnon apud Servum Dei acceptionem passionis testantur, sicut et constantiam eius in oratione consolationemque fidei et perseverantiam aliorum fidei corroborandae atque benignam veniam persecutoris.


Plagae cruris et pedis, medicorum omnibus reiectis curis, adeo in nefastam pestilentiam excesserunt, ut, diris procedentibus corporis cruciatibus, die 27 mensis Decembris anno 1944 mortem occumberet.


Crucem pro vita maluerat, quam Iesus ei speciosissimum decus docuit et ipse plena ac voluntaria praelatione aequo etiam inter tormenta animo ad calvarium portavit, viribus inferioris cuiusque spiritus exemplo confirmans.


Ob indesinentem eius et in dies progredientem famam martyrii, qua Servus Dei circumfusus est iam cum gloriosae eius mortis undique fama pervasit, Ordinarius Carpensis, competentia territoriali ab Episcopo Bambergensi in Germania adepta, causam beatificationis canonice inivit per celebrationem Inquisitionis dioecesanae a die 30 mensis Martii anno 1996 ad diem 26 mensis Maii anno 1998 super adserto martyrio Servi Dei, cuius auctoritas et vis iuridica a Congregatione de Causis Sanctorum decreto diei 28 mensis Maii anno 1999 probatae sunt. Positione confecta, iuxta suetum morem, die 16 mensis Octobris anno 2007, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum super martyrio factus est, in quo prospero cum exitu disceptatum est an mors Servi Dei verum martyrium fuisse. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die 3 mensis Aprilis anno 2012 habita, cui egomet ipse Angelus Cardinalis Amato praefui, audita relatione Excellentissimi ac Reverendissimi Domini Laurentii Chiarinelli, Episcopi emeriti Viterbiensis, Causae Ponentis, agnoverunt Servum Dei Odoardi Focherini ob fidelitatem erga Christum confessam verum in odium fidei martyrium passum esse atque usque ad ultimum Christo suaeque baptizati dignitati fidelem mansisse.


Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Benedicto XVI per infrascriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Summus Pontifex Benedictus XVI, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, hodierno die declaravit: Constare de martyrio eiusque causa Servi Dei Odoardi Focherini, Christifidelis Laici et Patris familias, in casu et ad effectum de quo agitur.


Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congrega­tionis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit.


 


Datum Romae, die 10 mensis Maii a.D. 2012.


 


   


Angelus Card. Amato, S.D.B.


Praefectus


 


 


L. + S.




 


X Marcellus Bartolucci


Archiep. tit. Mevaniensis


a Secretis